Illa quae Dominum coeli
gestasse in utero, digna,
et Verbum divinum, est
mirabiliter enixa;
cuius ubera Puello
lac dedere benedicta,
at vox conciliavit somnum
davidica dulcior lyra;
quae subiectum habuit illum
materna sub disciplina
coeli quem trementes horrent,
dum fulmina iratus vibrat;
cui virgineum pedem gaudet
luna osculari submisa,
quaeque stellis coronatur
fulgore solis amicta:
magna stipante caterva
ex Angelorum militia,
victrix coelum ascendit,
ubi per saecula vivat.
Custodes portarum timent,
ut ingrediatur Maria,
ne cardinibus evulsis,
totum coelum porta fiat.
Ascendit coelos, et coelos
luce vestit peregrina,
atque deliciarum loco
ignotas infert delicias.
Innixa super dilectum
coelestem thalamum intrat,
ubi summam potestatem
habet a Deitate Trina.
Ad dexteram Filij sedet,
et ut coelorum Regina
tota coronatur gloria,
et gloriam coronat ipsa.
Vident superi ascendentem,
et admirantium adinstar,
adinstar concelebrantium
alterna quaerunt laetitia.
Quae es ista? Quae est ista
quae de deserto ascendit sicut virga,
stellis, sole, luna pulchrior? Maria!
gestasse in utero, digna,
et Verbum divinum, est
mirabiliter enixa;
cuius ubera Puello
lac dedere benedicta,
at vox conciliavit somnum
davidica dulcior lyra;
quae subiectum habuit illum
materna sub disciplina
coeli quem trementes horrent,
dum fulmina iratus vibrat;
cui virgineum pedem gaudet
luna osculari submisa,
quaeque stellis coronatur
fulgore solis amicta:
magna stipante caterva
ex Angelorum militia,
victrix coelum ascendit,
ubi per saecula vivat.
Custodes portarum timent,
ut ingrediatur Maria,
ne cardinibus evulsis,
totum coelum porta fiat.
Ascendit coelos, et coelos
luce vestit peregrina,
atque deliciarum loco
ignotas infert delicias.
Innixa super dilectum
coelestem thalamum intrat,
ubi summam potestatem
habet a Deitate Trina.
Ad dexteram Filij sedet,
et ut coelorum Regina
tota coronatur gloria,
et gloriam coronat ipsa.
Vident superi ascendentem,
et admirantium adinstar,
adinstar concelebrantium
alterna quaerunt laetitia.
Quae es ista? Quae est ista
quae de deserto ascendit sicut virga,
stellis, sole, luna pulchrior? Maria!